Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TYLERENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS
GALVESTONIENSI-HOUSTONIENSI, BELLOMONTESI, DALLASENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR «TYLERENSIS» COGNOMINANDA

 

Ex quo divino consilio in vertice pontificalis officii constituti sumus, haec praecipua Nostra cura fuit, hoc studium, haec ingens sollicitudo : qua videlicet meliore ratione singulas Sedes episcopales, orbem terrae stellantes, disponeremus, dispositas per prudentes Episcopos moderaremur : non enim parva res est fines Ecclesiarum bene aptare necessitatibus, easque, ceu naves, impigris gubernatoribus concredere. Quare, cum Venerabiles Fratres Iosephus A. Fiorenza, Episcopus Galvestoniensis-Houstoniensis, Bernardus I. Ganter, Episcopus Bellomontensis, atque Thomas A. Tschoepe, Episcopus Dallasensis, audito Coetu Episcoporum Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, iam ab hac apostolica Sede id petierint, ut detractis e suarum Ecclesiarum fininibus quibusdam terris, nova conderetur dioecesis, Tylerensis appellanda; Nos, auditis quos oporteret, scilicet Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulo Maurianensi atque in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Pronuntio apostolico, item Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui Congzlgationi pro Episcopis praesunt, haec auctoritate Nostra decernimus. A dioecesi Galvestoniensi-Houstoniensi hos comitatus, quos dicunt, separamus : Anderson, Freestone, Houston, Leon et Trinity; a dioecesi vero Bellomontensi, comitatus vulgo Angelina, Cherokee, Nacogdoches, Sabine, San Augustine et Shelby ; tandem a dioecesi Dallasensi, comitatus vulgo : Bowie, Camp, Cass, Delta, Franklin, Gregg, Harrison, Henderson, Hopkins. Iamar, Marion, Morris, Panola, Rains, Red River, Rusk, Smith, Titus, Upshur, Van Zandt et Wood ; quibus omnibus terris novam dioecesim condimus, Tylerensem cognominandam, scilicet iisdem finibus conterminandam atque comitatus. Novae dioecesis sedem in urbe vulgo Tyler collocamus, cathedram vero Episcopi in templo Immaculatae Conceptionis B. M. V. figi statuimus, in eadem urbe, factis civitati atque templo iustis honoribus. Natam praeterea Ecclesiam metropolitanae Sedi Sancti Antonii suffraganeam facimus, ad normam iuris ; similiter eius Episcopum tali Archiepiscopo subicimus. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium collationes, atque pars bonorum quae ei obvenient e divisione bonorum, ad normam can 122 C. I. C. Adiuvando Episcopo quam primum Collegium Consultorum constituatur, ad normam Iuris; formandis vero candidatis ad sacerdotium observentur praescripta Iuris communis, prae oculis habitis legibus Concilii Vaticani II, seu decreti « Optatam totius », atque regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Constituta dioecesi Tylerensi, sacerdotes Ecclesiae illi conseantur adscripti in qua officium seu beneficium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero sacerdotes, clerici, tirones Seminarii in ea incardinati censeantur, in qua legitimo domicilio degunt, Documenta et acta, quae novam dioecesim quavis ratione respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique serventur, religiose. Ceterum, ad haec perficienda Venerabilem Fratrem Pium Laghi delegamus, cuius mentionem fecimus, vel quem ipse legaverit, factis in id facultatibus, quas poterit alii demandare, modo in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur perfectae rei, atque ad Congregationem pro Episcopis mittantur sinceris exemplis. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecima mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 4, pp. 433-434

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana