Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BELOGRADENSIS*

ECCLESIASTICA PROVINCIA CONDITUR
BELOGRADENSIS ET ARCHIDIOECESIS EI COGNOMINE
AD GRADUM METROPOLITANAE EVEHITUR

 

Quoniam, ut compertum habetur, pastoralis cura populi Dei « non dioecesium tantum sed provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat circumscriptionem » (CD, 39), nonnulli, quorum res est, Episcopi Reipublicae Socialisticae Foederatae Iugoslaviae, expromentes sua quisque cleri ac populi vota, ab Apostolica hac Sede recens petiverunt ut quaedam circumscriptiones ecclesiasticae illic in praesens recognoscantur atque aptiore ordinentur ratione. Nos igitur, in ea quidem consentientes quae Christifidelium eorumque pastorum utilitati necnon arctiori inter se coniunctioni fovendis idonea videntur, consensu eorum quantumcumque opus est suppleto, quorum interest vel interesse censetur, e potestatis Nostrae plenitudine hisce ipsis Litteris hic ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Cathedralem Ecclesiam Belogradensem aeque ac Archiepiscopi sedem extollimus ad Ecclesiae Metropolitanae dignitatem, iura ac privilegia ei tribuentes, quae ad statutum ius sunt ceterarum eiusdem ordinis Ecclesiarum propria. Novam ita provinciam ecclesiasticam nomine Belogradensem condimus, quae et Ecclesia ei cognomine nunc Metropolitana facta constabit et Ecclesia Suboticana, hucusque Sanctae Sedi immediate subiecta, et Zrenianinensi, utraque Belogradensi Ecclesiae Metropolitanae suffraganea. Eademque de causa dioecesanos Episcopos Suboticanum et Zrenianinensem Archiepiscopi pro tempore Belogradensis iuri metropolitico subicimus. Ea denique hisce Litteris a Nobis statuta venerabilis Frater Gabriel Montalvo, Archiepiscopus titulo Celenensis necnon in Republica Socialistica Foederata Iugoslaviae Apostolicus Pro-Nuntius, exsequenda curet vi facultatum, quas ei facimus, una cum libertate id delegandi officium ad alium ecclesiasticum virum in dignitate constitutum, onere tamen imposito efficiendi ut certum verumque peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro Episcopis transmittatur sedulo. Has Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 4, pp. 435-436

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana