Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI MICHAËLIS IN SYDNEYENSI*

CONDITUR IN AUSTRALIA NOVA EPARCHIA
«SANCTI MICHAËLIS IN SYDNEYENSI» PRO FIDELIBUS
IN AUSTRALIANA DICIONE DEGENTIBUS RITUS
BYZANTINI GRAECORUM MELKITARUM CATHOLICORUM

 

Quae quantaque fuerit per varias hominum aetates huius Apostolicae Sedis de Ecclesiis Orientalibus sollicitudo et cura, tum fere innumera Pontificum Romanorum documenta produnt, tum, maxime, decretum « De Ecclesiis Orientalibus Catholicis » Concilii Vaticani II. Agitur enim de nobilissima familiae christianae parte, antiquitate, doctrina, pietate insigni, ob quas laudes semper ceu fax resplenduit in Ecclesiae domo collocata. Quam ob rem, volentibus Nobis fidelibus ritus Byzantini Graecorum Melkitarum catholicorum in Australia degentibus aptius providere, ne scilicet fides illorum forte tenuetur, sed, novis viribus, convalescat, bene fieri visum est, si in nobilissima illa Dicione novam Eparchiam conderemus, nempe in eorum fidelium, quos diximus, utilitatem. Expetito ergo consilio a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto, apostolica Nostra auctoritate novam Eparchiam constituimus iis omnibus regendis atque curandis, qui in Australia Byzantino ritu Graecorum Melkitarum utuntur, « Sancti Michaëli in Sydneyensi » nomine, factis nempe iuribus atque oneribus talium Ecclesiarum. Eius autem constitutio atque administratio ad normas Iuris Ecclesiarum Orientalium fiet. Ceterum quod gessimus omnibus bonum, faustum felix fortunatumque sit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexta et vicesima mensis Martii, anno Domini Millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 D. SIMON Card. LOURDUSAMY
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, p. 1039

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana