Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ADRIENSIS-RHODIGIENSIS*

RHODIGII, IN BASILICA SANCTI STEPHANI, CAPITULUM CONCATHEDRALE
 DIOECESIS ADRIENSIS-RHODIGIENSIS APOSTOLICA AUCTORITATE CONDITUR

 

Cum suo nuper tempore, consiliis graviter captis in effectumqne providenter deductis, ad dioecesim Adriensem iussu quidem Nostro Rhodigiensis accessisset dicio atque, flagitante paulo post ipso nimirum Antistite Adriensi-Rhodigiensi Venerabili Fratre Ioanne Sartori, aedes quin immo basilica Sancti Stephani papae ac martyris sacra Rhodigii sita ad dignitatem convenienter Ecclesiae Concathedralis esset rite evecta, supererat suo tamen ordine ac gradu insigne illud Capitulum Collegiale Sancti Stephani quod plura videlicet saecula munus divinum eandem apud Basilicam religiose procurat decusque sic Liturgiae Sacrae usquequaque tutatur. Ut igitur propria canonica conditio prorsus respondeat rei ac pastorali navitati ibidem illius Capituli preces eas libentes Nos suscipimus quibus et memoratus Ordinarius petit et ipsa Congregatio pro Clericis sua auctoritate concedit ut altiorem ad gradum pariter provehatur cum templo intus vigens Capitulum. Vi propterea harum Litterarum Nostraque apostolica auctoritate Capitulum collegiale commemoratae Basilicae Sancti Stephani in urbe Rhodigio dissolvimus iure atque ad normam canonis quingentesimi quarti Codicis Iuris Canonici inibi legitime condimus Capitulum concathedrale dioecesis Adriensis-Rhodigiensis. Derogantes autem normis foras datis die tricesimo mensis Octobris anno millesimo nongentesimo septuagesimo sinimus ut velut choralis vestis adhibeatur mozeta violacei coloris supra superpelliceum liturgicum et vestis nigri coloris utque eadem choralis vestis etiam extra Ecclesiam Concathedralem gestetur quotiens quis clericus eiusdem Capituli ad Episcopi sustinendam alicubi personam destinetur in peculiaribus rerum adiunctis. Constituentes porro ut eius Capituli Canonici iuribus ac privilegiis fruantur singulis norma canonica sanctis omniumque Capitulorum huius modi propriis praecipimus simul ut Concathedrale hoc Capitulum « sua habeat statuta per legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata » (can. 505) quae ideo mandamus ut perquam fideliter deinceps adserventur. Necessarias denique et opportunas Episcopo Fratri Venerabili Ioanni Sartori Adriensi-Rhodigiensi facimus facultates hoc ad Nostrum exsequendum plene decretum una cum libertate eandem rem delegandi alii ecclesiastico viro quem ipse voluerit, onere tamen imposito curandi ut, ipso Concathedrali instituto reapse Capitulo, verum peractae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro Clericis diligenter transmittatur tamquam Capituli ita Concathedralis in clara dioecesi Adriensi-Rhodigiensi hodie conditi testimonium perpetuum. Contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum die vicesimo mensis Mali anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 ANTONIUS Card. INNOCENTI
Congr. pro Clericis Praefectus Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1258-1259

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana