Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OBALANA*

IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR ECCLESIA NOMINE OBALANA

 

Ad spirituale bonum atque regimen Christifidelium intra fines archidioecesis Yaundensis in Cammarunia degentium intendentes, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis, censuerunt nuper novam illic condendam esse dioecesim. Nos igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica Nostra decernimus potestate. Ab archidioecesi Yaundensi distrahimus territorium Districtuum civilium, qui vulgo « Lekié » et « Haute-Sanaga » nuncupantur, ex eoque novam condimus dioecesim Obalanam appellandam, quam metropolitanae Sedi Yaundensi subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius limites iidem erunt ac duorum civilium Districtuum, quos memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in principe istius novae dioecesis templo, quod in ipsa urbe Obalana exstat ; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae nunc praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Donatus Squicciarini, Archiepiscopus titulo Tiburniensis atque in Cammarunia Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito riteque mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1355-1356

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana