Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MALANGENSIS-SOATENSIS*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR
DIOECESIS MALANGENSIS-SOATENSIS

 

Quo efficacius provideretur spirituali bono Christifidelium in civilibus Columbiae regionibus seu « departamentos » quibus nomina « Santander » et « Boyacá » degentium, Venerabiles Fratres Hector Rueda Hernández, Archiepiscopus Metropolita Bucaramanguensis et Iesus Maria Coronado Caro, Episcopus Duitamensis, Conferentia Episcoporum Columbiae audita, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut a circumscriptionibus ecclesiasticis suis peramplis distractis territoriis nova constitueretur dioecesis. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titulo Zellensi, in eadem Natione Apostolico Nuntio, admotae postulationi concedendum esse putavimus. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Bucaramanguensi separamus territoria civilium municipiorum vulgo nuncupatorum : Capitanejo, Carcasí, Cefitá, Cerrito, Concepción, Enciso, Guaca, Macaravita, Málaga, Molagavita, San Andrés, San José de Miranda et San Miguel, in provincia civili cui nomen García Rovira ; a dioecesi autem Duitamensi seiungimus territoria municipiorum civilium vulgo dictorum : Boavita, Cobarachía, La Uvita, Soatá, Susacón et Tipacoque, intra fines civilis provinciae cui nomen Norte ; necnon Chiscas, El Cocuy, El Espino, Guacamayas, Güicán, Panqueva et San Mateo, intra fines provinciae civilis cui nomen Gutiérrez, atque ex ita distractis territoriis novam condimus dioecesim Malangensem-Soatensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus municipia, quae memoravimus, in praesens terminantur. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Málaga statuimus ibique exstans paroeciale templum, Deo dicatum in honorem Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus cuique insignia et privilegia propria tribuimus ; atque, cum vero intra fines erigendae dioecesis urbs vulgo Soatá, incolarum frequentia, quaestuosa industria negotiisque floreat, quo aptius animarum saluti consulatur, paroeciale templum in eadem urbe exstans, Deo in honorem Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatum, ad Ecclesiae Concathedralis dignitatem tollimus, item cum insignibus propriisque privilegibus. Dioecesim Malangensem-Soatensem suffraganeam facimus archidioecesis Bucaramanguensis eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Bucaramanguensis subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus et obligationibus adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt, cui quidem ut validum praebeatur auxilium, quam primum ibidem iubemus constitui, ad normam iuris, Consultorum Collegium. Quod attinet ad mensam episcopalem novae dioecesis, eam constituent Curiae emolumenta, fidelium oblationes, dos a civili suppeditanda Potestate et portio bonorum, quae ad normam can. 122 C.I.C. ei obvenire debent quaeque hactenus ad memoratas ecclesiasticas circumscriptiones pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis ac regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Provideatur insuper ut selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, ad Pontificium Collegium Pium Americanum, mittantur. Quod autem attinet ad regimen dioecesis, administrationem ecclesiasticorum bonorum, dioecesani administratoris, sede vacante, electionem, fideliumque iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent ; ceteri vero sacerdotes, clerici sacrorumque alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta, quae noviter erectam dioecesim, eiusque fideles bonaque temporalia respiciunt, a Curiis archidioecesis Bucaramanguensis simul et dioecesis Duitamensis ad Curiam Malangensem-Soatensem rite transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Angelo Acerbi, quem diximus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1360-1362

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana