Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARIARIENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA ARIARIENSIS, IN COLUMBIANA
REPUBLICA, AD GRADUM ATTOLLITUR VICARIATUS APOSTOLICI

 

Ad universas orbis Ecclesias omnem Nostram conferentes curam, interdum nonnulla disponere solemus quae scimus spiritali communitatum singularum bono esse profutura. Ubi igitur cognovimus Praefecturam Apostolicam Ariariensem, in Columbiana Republica, propter Societatis S. Francisci Salesii sodalium sollertem operam, fidelium copia reique catholicae florere incremento, venisse tempus existimavimus ad Vicariatus Apostolici gradum memoratae Praefecturae provehendae, iisdem retentis finibus eodemque nomine. Itaque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum comprobantes sententiam, ex Nostrae profecto potestatis Apostolicae plenitudine, Praefecturam Apostolicam Ariariensem ad dignitatem evehimus Vicariatus Apostolici, eodem nomine appellandi, iuribus officiisque inpositis quae secundum codicis iuris canonici leges ad hunc pertinent gradum Nihil tandem addere volumus nisi ut caelestem adprecamur Satorem ut salutaris haec ubertas in dies magis magisque increscat, viribus auctis opibusque omnium. Ipse enim iam praemonuit centuplum fructum prolatum iri ex eo semine quod in bonam cecidisset terram.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Antoninus Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 4, pp. 353-354

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana