Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SONGEANA*

IN TANZANIAE FINIBUS NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONSTITUITUR SONGEANA APPELLANDA

 

Christi Domini sollicitudini Nostrae commissas partes hic in terris tuentes, universis fidelium communitatibus, per orbem terrarum dissitis, usque advigilamus, eaque omnia, quae iisdem profutura noverimus, praestare studemus. Animadvertentes igitur in Republica, quae Tanzania cognominatur, rem catholicam uberrime, propter nativum clerum externumque, efflorescere, novam Provinciam Ecclesiasticam censuimus erigi posse. Itaque, re mature perpensa, auditis quorum interest votis, de consilio Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefecti, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Distractis videlicet dioecesibus Songeana, Iringaënsi, Lindiensi, Niombena, Mbingaënsi, Mtuarana et Tunduruensi-Masasiensi a Sede metropolitana Daressalamensi, Mbeyaënsi autem a Sede metropolitana Taboraënsi, novam ex his omnibus sedibus Provinciam Ecclesiasticam condimus Songeanam appellandam, cuius Sedes princeps Songeana erit ; pariterque Venerabilem Fratrem Iacobum Komba ad praesens Episcopum Songeanum nominamus et renuntiamus Archiepiscopum Metropolitanum Songeanum, datis nempe iuribus officiisque impositis quae hac cum dignitate coniunguntur, secundum sacrorum canonum praecepta. Contrariis nihil obstantibus. Quod superest, hac arrepta opportunitate, ut cuncta fauste cedant, instanter adprecamur Dominum. Ferax iam ager iste Dei gratia desuper descendente fecundetur ut et eius segetes laetissimae evadant et quam largissimae.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesima mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1436-1437

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana