Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RUSTENBURGENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA RUSTENBURGENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR

 

Ad beati Petri solium evecti atque universam super Dominicam familiam constituti pastores, ea libenti quidem animo disponere solemus quae bono animarum salubrius profutura existimamus. Cum igitur Praefectura Apostolica Rustenburgensis, Congregationi Sanctissimi Redemptoris concredita, propter missionariorum ibidem adlaborantium operam sollertem, spiritales iam quam uberrimos caperet fructus, eandem censuimus ad dioecesis dignitatem evehi posse. Benigne ergo prolixeque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum excipientes sententiam, ex Nostrae potestatis apostolicae plenitudine, Praefecturam Apostolicam Rustenburgensem ad dignitatem dioecesis elevamus, iisdem servatis finibus ac nomine atque antea, eandemque archidioecesis metropolitanae Praetoriensis suffraganeam facimus. Novae insuper dioecesis Episcopi cathedra in eadem urbe vulgo Rustenburg collocabitur, in aedo scilicet Sancto Iosepho dicata. Ad ea denique perficienda quae per has Litteras iussimus, Reverendissimum Dominum Marium Cassari constituimus, Delegationis Apostolicae in Praetoria partes tuentem, vel quem ipse delegaverit, factis videlicet necessariis facultatibus. Re autem peracta, documenta conscribantur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana