Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NASHIKENSIS*

DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI POONENSI
NOVA DIOECESIS NASHIKENSIS CONDITUR

 

Quandoquidem sanctissima ipsa Iesu Christi fides, opitulante videlicet Dei omnipotentis gratia validos Evangelii eius praecones in Indiae finibus nominatimque intra communitatis Poonensis dicionem, suam latius virtutem nuper protulit et ad plures usque bonae voluntatis homines ibidem pervenit, oportere Nobis plane videtur exterior iam eiusdem ecclesiasticae regionis compages seu structura novis hisce felicibusque rerum aptetur condicionibus. Quantumvis enim omnis, iubente Domino, Ecclesiae industria in docendo vertatur Dei verbo, quo efficaciter aluntur homines ad salutem aeternam, nemo tamen non percipit viam salutaris expediri religionis si clarior reddatur atque multo efficientior ratio singulas gubernandi partes regionesve dominici gregis. Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi nempe pro Gentium Evangelizatione praepositi id suaserint ut pars septentrionalis memoratae supra dioecesis Poonensis illinc abstrahatur in novamque sui iuris dioecesim excitetur, Nos proin, re universa maturo perpensa iudicio receptoque omnium eorum voto quorum interesse potuit, arbitrantes haud sine causa hoc consilium in maximum cedere posse hominem ibidem degentium spiritate commodum, statuimus et quae sequuntur singula decernimus. Loca imprimis civilia vulgo « Dhulia », « Jalgoan », « Nashik », « Ahmednagar » nuncupata de finibus seiungimus iure dicionis Poonensis unde dioecesim constitui censemus ex provinciae illius urbe principi « Nashikensem » appellandam, firmis sane reliquis manentibus locorum limitibus. Communitatem vero novensilem hanc subesse veluti suffraganeam dein volumus Archidioecesi ipsi Bombayensi eiusque Episcopi cathedram in sacra eiusdem principia civitatis aede statui Nashikensis. Pro canonicis interea ipsis deligantur consultores dioecesani ad iuris regulam iidemque rito adhibeantur. Cuncta illa autem hisce quae fieri iussimus Litteris tam in praesens ut valeant praecipimus tempus quam in posterum omne contrariis quibuslibet rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo Maii mensis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 12, pp. 1502-1503

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana