Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARGENTORATENSIS*

DIOECESIS ARGENTORATENSIS AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR

 

Antiquissima ipsa honoratissimaque communitas ecclesialis Argentoratensis iam ab aetatis christianae saeculo quarto crescit ac vivit una cum eiusdem nominis civitate quae quot subierit progrediente tempore qualesque casus et historiae eventus nemo profecto qui ignoret reperietur. Cuius Ecclesiam insuper constat sive Christifidelium, sacerdotum, religiosorum ac religiosarum numero sive catholicis Institutis, religiosa incrementa ita feliciter constanterque coepisse ut ea inter praecipuas ecclesiales habeatur Galliae Sedes. Huc accedit ut nuperius maximo quidem cum honore et decore eadem urbs Argentoratum communi de nationum complurium consensu opportuna effecta sit sedes quorundam institutorum aliquibus Europae populis deservientium. Has igitur ob rationes, consentaneum usquequaque videtur ipsam illius Ecclesiae dignitatem canonicam ac publicam inter communitates Galliae pro statu eius nomineque augeri, ad maiorem videlicet inibi degentium Christifidelium observantiam necnon reru ecclesiasticarum reverentiam iam denique numerari eandem dioecesim inter Ecclesiae universalis archidioeceses. Suscepta igitur propensa omnino sententia Nuntii Apostolici in Re Publica Galliae, tum etiam habitis rationibus ad civiles effectus quod spectat cum eiusdem Rei Publicae gubernio, pro apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine commemoratam superius Ecclesiam dioecesanam Argentoratensem Nobis diretto subiectam ad gradum archidioecesis legitime evehimus, demptis tamen suffraganeis ullis ei dioecesibus. Pari porro voluntate et auctoritate Venerabilem Fratrem Carolum A. Brand, Praesulem pro tempore Argentoratensem, iam ipsum adhuc illo titulo in persona sua perfruentem, dignitate archiepiscopali privilegiisque cunctis eodem spectantibus in perpetuum cumulamus, facto praerogativarum exercitio, quae, vi articulorum quarti et quinti Concordati die quinto decimo mensis Iulii, anno MDCCCI finiti pro regionibus Alsatiana et Lotharingica adhuc vigentis, ad Supremum Rei Publicae Galliae Moderatorem pertinent. Praeterea Canonicorum Collegium eiusdem eeclesiasticae dicionis gradum tollimus ad archiepiscopalem, universis additis iuribus ac privilegiis propriis. Quae omnia ut plenum in actum deducantur, Apostolicum Nuntium in Gallia deputantes necessariis instruimus opportunisque facultatibus, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul imposito ad Congregationem pro Episcopis cum primum fieri potuerit, verum actus exemplar ipsius peractae exsecutionis transmittendi. Futurum denique Nos confisi ut par haec civili ipsius splendori ecclesialis condicio archidioecesis Argentoratensis plurimum rationibus salutis hominum causisque Ecclesiae Catholicae proficiat, mandamus ut singula hic praestituta suam in posterum tempus vim habeant prorsusque exserant quibuslibet haudquaquam obstantibus rebus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo ottavo, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Laurus Governatori, Protonot. Apost. 
Raphaël Varca, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 13, pp. 1729-1730

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana