Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAVALIENSIS*

DISIUNCTIS NONNULLIS TERRITORIIS A PALENSI ARCHIDIOECESI,
NOVA ERIGITUR DIOECESIS NAVALIENSIS APPELLANDA

 

Singulari Qui Dei consilio universae christianorum familiae praesumus, id profecto usque disponere solemus quod commodius inservit opportuniusque singulis ecclesialibus communitatibus satisfacit. Quapropter quia Venerabilis Frater Petrus Dean, Archiepiscopus Palensis, Insularum Philippinarum Episcoporum coetu sententiam rogato, ob fidelium copiam eorumdemque aptiorem curationem, ab hac Apostolica Sede efflagitaverat ut disiunctis nonnullis illius dioecesis territoriis nova conderetur dioecesis, admotis postulationibus concedendum esse existimavimus, comprobantibus autem idem consilium tum Venerabili Fratre Brunone Torpigliani, Archiepiscopo titulo Mallianensi atque in Insulis Philippinis Apostolico Nuttio, tum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Episcopis praepositis. Itaque eorum quorum interest suppleto consensu quive  sua interesse arbitrantur, quae sequuntur statuimus ac iubemus, Apostolica usi Nostra auctoritate. Ab Archidioecesi Palensi has separamus paroecias quas quidem indigenae vocitant "Our Lady of the Holy Rosary" in Naval; "Our Lady of Peace and Good Voyage" in Almeria; "St. Raphael the Archangel" in Bawayan ;"St. James the Apostle" in Caibiran ;"St. John Nepomuceno" in Biliran ;"St. Francis of Borgia" in Cabuggayan ;"St. Isidore" in Caluba ;"Our Lady of Fatima" in Calubian ;"St. Isidore" in San Isidro ;"Holy Name of Jesus" in Tabango ;"Our Lady of the Immaculate Conception" in Leyte ;"St. Isidore" in Tucdao. Ex his ergo paroeciarum distractis territoriis novam condimus dioecesim Navaliensem appellandam, cuius quidem limites iidem erunt atque paroeciarum quas supra memoravimus. Novae Ecclesiae sedem in urbe collocamus Naval, templumque ibidem situm idemque B. V. Mariae a s. Rosario dicatum ad statum evehimus cathedralis ecclesiae cum iuribus et privilegiis convenientibus. Tribuimus pariter Episcopo Navaliensi pro tempore eadem privilegia, iura et officia quibus ceteri fruuntur locorum Ordinarii Praesules. Modo erectam dioecesim suffraganeam constituimus archidioecesis Palensis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Consultores autem deligantur dioecesani ad iuris normam, opem auxiliumque ipsi Episcopo laturi. Mensam episcopalem constituent fidelium collationes aeque ac pars bonorum quae ad novam dioecesim ex divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda obvenient. Selecti sacrorum alumni pariter ac sacerdotes in humanis ecclesiasticisque disciplinis erudiendis excolendisve ad Pontificium Collegium Philippinum mittantur. Quod vero ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura, aliaque horum similia, quae canones iubent adamussim serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae habeantur adscripti in cuius territorio officium praestant ecclesiasticum ; ceteri autem clerici seminariique tirones illi dioecesi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta vero et acta quae ad conditam respiciunt dioecesim, ad eiusdem mittantur Curiam episcopalem ibique diligenter in tabulario custodiantur. Ad hoc demum negotium transigendum, Venerabilem Fratrem legamus Brunonem Torpigliani, quem diximus, eidem necessarias et opportunas pariter tribuentes facultates etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero peracta documenta exarentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis rebus nihil obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang
. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 4, pp. 523-525

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana