Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COLONENSIS*

NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE COLONENSIS

 

Cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales, qui Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotia curant, consilium Nobis proposuerint de nova dioecesi nunc in Panama condenda, quae, ratione etiam voti eorum habita quorum interest, designatis quibusdam Vicariatus Apostolici Darienensis constet locis, id comprobandum censemus. Quapropter sententiam eiusdem Congregationis hodie ad Nos ab eius Praefecto relatam confirmamus ratamque facimus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae et harum Litterarum virtute a Vicariatu Apostolico Darienensi loca distrahimus, quae vulgo « Provincia de Colón » et « Comarca de San Blas » nuncupantur, quibus conglobatis novam condimus dioecesim ita circumscriptam nomineque Colonensem appellandam necnon praeclarae Ecclesiae Metropolitanae Panamensi suffraganeam et memoratae Congregationi subiectam. Simul statuimus ut eius episcopalis sedes in templo collocetur, quod Deo in honorem Immaculatae Conceptionis dicatum in urbe « Colón » quam vulgo dicunt exstat. Quae a Nobis hic sunt statuta ipsa exsequatur Venerabilis Frater Iosephus Sebastianus Laboa, Archiepiscopus titulo Zaraiensis atque in Panamensi Civitate Nuntius Apostolicus, cui et facultatem facimus ad id alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re ita ad effectum rite adducta, certa veraque singulorum documentorum exempla prompte ad ipsam Congregationem de Propaganda Fide transmittantur. Has Nos Apostolicas Litteras ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decima quinta mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang
. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, p. 811

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana