Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KUPANGENSIS ET ALIARUM*

IN INDONESIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR KUPANGENSIS NOMINE

 

Quo aptius prospiceretur spirituali saluti atque regimini Christifidelium in Republica Indonesiana degentium, nuper Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Venerabiles Fratres Episcopi Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, auditis quorum interest votis, novam ecclesiasticam provinciam Kupangensem nomine in eadem Natione censuerunt esse constituendam. Nos igitur, Qui Patris et Pastoris universae Ecclesiae fungentes munere ea omnia libentes confirmamus, quae in populi Christiani cedunt bonum, accepta eiusdem Congregationis sententia simulque rata habita, Apostolica Nostra potestate usi, hisce Litteris sub plumbo datis haec statuimus atque iubemus. Novam provinciam ecclesiasticam in Indonesia condimus Kupangensem nomine, quae coalescet Ecclesiis Kupangensi et Atambuensi, adiunctis quidem insulis Alor et Pantar, necnon Ecclesia Veetebulaënsi, detracta Sumbawa insula ac dioecesi Denpasarensi adnexa; quarum vero Ecclesiarum prima erit metropolitana eodem servato Kupangensi nomine cum omnibus iuribus talium Sedium propriis, ceterae autem Ecclesiae Atambuensis et Veetebulaënsis, hucusque subiectae metropolitanae Endehenae Sedi, erunt suffraganeae, ad normam iuris. Has insuper Litteras Venerabilis Frater Franciscus Canalini, Archiepiscopus titulo Valariensis atque in Indonesia Apostolicus Pro-Nuntius, curabit exsequendas, vel ab eo delegatus sacerdos in ecclesiastica dignitate constitutus, necessariis factis facultatibus. Re ad effectum adducta, negotii peracti documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibusvis rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.

 AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO 
 Congr. pro Gentium Evang. Praef

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 2, pp. 121-122

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana