Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

REGALITANAE*

NOVA DIOECESIS IN BARBADIA, REGALITANA NOMINE, CONDITUR.

 

Diligenter iamdiu ita conspicamur in Episcopatu Fratres Nostros unaque cum illis complures Ecclesiae ministros per dissitas insulas Caraibicas evangelizationis opus complentes atque ecclesiastica pariter instituta passim confirmantes ut maiorem usque communitatum earundem florem iam liceat nunc prospici certaque praevideri cum laetitia futurum. Id quod apud gregem dilectum Pontipolitanum-Regalitanum felicissime cernimus contigisse, qui adeo scilicet proximis hisce annis creverit sacrorum pastorum diligentia et effloruerit ut in duabus iis civitatibus, quas una adhuc dioecesis sit complexa, totidem posse ecclesiales sui iuris communitates exsistere videantur. Commemorata enim modo circumscriptio simul Barbadiam finibus suis continebat simul Statum Sancti Vincentii et Grenadiensium. Quo igitur eadem illorum gregum prosperitas citius in tuto collocetur atque utriusque civitatis paroeciae et institutiones facilius gubernentur, haec quae sequuntur capimus ex apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine legitima consilia, audita profecto iam ante sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum causis praepositorum Congregationis pro Gentium Evangelizatione necnon favore percepto Venerabilis Fratris Emmanuelis Monteiro de Castro, Archiepiscopi titulo Beneventensis atque Apostolici in Barbadia Pro-Nuntii in Antillisque Delegati, postquam simili observantia universos consuluimus Episcopos totius Coetus Episcopalis Antillarum. Sic nempe iam paene viginti annos exstantem ibi dioecesim Pontipolitanam-Regalitanam partimur ut, altera parte Barbadiam in posterum occupante semperque Pontipolitana dicta, ex altera nova erigatur circumscriptio riteque condatur uno posthac nomine Regalitana nuncupanda. Subiacere vero volumus hanc dioecesim tamquam suffraganeam Ecclesiae Metropolitanae Castriensi, illam autem Pontipolitanam ad provinciam ecclesiasticam usque pertinere Portus Hispaniae. Porro templum cathedrale gregis Regalitani esse iubemus aedem adhuc concathedralem Mariae Sanctissimae in Caelum Assumptae in urbe ipsa Regalitana, vulgari quidem titulo Kingstown, sitam. Quod tandem ad singulas administrationis et gubernationis partes normasque attinet novam apud hanc sedem et communitatem ecclesialem, commonemus graviter ut universa quam religiosissime canonum sacrorum praescripta custodiantur et impleantur. Apostolicas denique hasce Litteras tam in praesentia valere volumus tempora quam in subsequentia, contrariis quibusvis rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 3, pp. 221-222

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana