Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTISSIMAE INCARNATIONIS*

SS. INCARNATIONIS PRAELATURA TERRITORIALIS IN PARAQUARIAE
FINIBUS AD GRADUM ATTOLLITUR DIOECESIS

 

Crevisse iam SS. Incarnationis dilectam fidelium communitatem feliciter conspicimus, cuius quidem memoria etiamsi non antiquissima tempora attingit, tamen viridem florem recenset catholicae fidei, missionariorum ob sollertiam opemque foederatis Ecclesiis ferentibus. Quapropter, quandoquidem Episcoporum Reipublicae Paraquariae coetus plurima prece efflagitavit ut praelatura territorialis SS. Incarnationis, quam memoravimus, ad statum attolleretur dioecesis, suffragante etiam Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi et in Paraquaria Apostolico Nuntio itemque Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus et Archiepiscopis consentientibus Congregationi pro Episcopis praepositis, expostulationi concedendum esse arbitramur, rem omnino in huius communitatis spiritalem profectum cessuram pro comperto habentes. Itaque quae sequuntur iubemus et statuimus, Apostolica Nostra innisi potestate. Eosdem complectentem fines quos usque adhuc, praelaturam SS. Incarnationis inter dioeceses posthac referimus episcopalemque pariter sedem in eodem ponimus loco in quo antea sedes locabatur praelaturae, praelaticio videlicet templo ad cathedralem aedem evecto, Episcopo similiter pro tempore iuribus officiisque concessis quae ad residentiales Praesules spectant. Eandem conditam dioecesim metropolitanae Ecclesiae SS. Assumptionis suffraganeam confirmamus et Episcopum pariter metropoliticae iurisdictioni illius Archiepiscopi subiectum. Collegium etiam Consultorum qui ipsum Praesulem adiuvent constituatur. Convenienti Episcopi sustentationi novae dioecesis satisfacient fidelium stipes et temporalia bona quae antea ad eandem praelaturam spectarunt. De seminario autem excitando et regendo iuris communis serventur praescripta Congregationisque de Institutione Catholica. Sacerdotales quoque vocationes studiose curentur atque selecti iuvenes ad Collegium Pium Latinum Americanum in sacris profanisque disciplinis erudiendi mittantur. Nova eretta dioecesi, clerus qui antea ad praelaturam pertinebat ad dioecesim istam postid pertinebit. Quod autem ad novae dioecesis regimen spectat, administrationem, dioecesani Administratoris, sede vacante, electionem, fidelium iura et obligationes horumque similia, sacri canones omnino serventur.

Praelaturae deinceps Ordinarium, Venerabilem Fratrem scilicet Georgium Livieres Banks, novae dioecesis Episcopum et Pastorem destinamus, priore solutum vinculo. Ad ea tandem perficienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Georgium Zur quem memoravimus legamus, facultates etiam facientes subdelegandi quempiam in ecclesiastica dignitate constitutum atque praecipientes sincerum exemplar actus expletae rei ad Congregationem pro Episcopis mittendum. Contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die undevicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
 
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 9, pp. 849-850

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana