Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ISTMINANA-TADUANA*

AD STATUM DIGNITATEMQUE DIOECESIS EVEHITUR VICARIATUS APOSTOLICUS
 ISTMINAËNSIS, QUAE POSTHAC  ISTMINANA-TADUANA APPELLABITUR

 

Quamvis nonnullis premantur difficultatibus Columbianae gentes, tamen ipsae humanos religiososque progressus persequi fidenter acriterque annituntur. Gaudenter sane conspicuum florem Vicariatum Apostolicum Istminaënsem esse consecutum videmus atque inter illas communitates dignum locum obtinuisse. Idcirco Venerabilis Fratris Gustavi Posada Peláez, Episcopi titulo Zalicheni atque eiusdem Vicariatus Ordinarii loci, expostulationi concedendum esse aestimavimus. Conferentia autem Episcopali Colombiana audita, consentiente Congregatione pro Gentium Evangelizatione et Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo titulo Zellensi et in Repubblica Colombiana tunc Apostolico Nuntio, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium et Episcoporum qui negotii Congregationis pro Episcopis praesunt, suppleta quoque quorum interest consensione, haec statuimus et iubemus, Apostolica usi Nostra auctoritate. Vicariatum Apostolicum quem diximus ad gradum dignitatemque attollimus dioecesis, eosdem servantes fines quibus usque adhuc ipse terminabatur. Novae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe locamus quae ibi ab incolis Istmina vocatur ; cathedram autem episcopalem in templo Deo in honorem B. M. V., quam plebs « Nuestra Señora del Carmen » appellat, dicato ponimus, quod scilicet ad Cathedralis dignitatem evehimus. Episcopo exinde pro tempore omnia tribuimus iura officiaque, quae ad residentiales sacrorum Antistites spectant. Quandoquidem intra novae dioecesis fines urbs quaedam praeclara et antiqua invenitur, quam accolae Tadó vocitant, eadem dioecesis appellabitnr posthac Istminana-Taduana; paroecialis similiter aedes in eadem urbe sita atque B. M. V. dicata, quam dicunt Nuestra Señora de la Pobreza, ad dignitatem Ecclesiae Concathedralis evehatur. Modo conditam dioecesim sedi Sanctae Fidei de Antioquia suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Consultores deinde eligantur opem ipsi Episcopo laturi. Mensam episcopalem constituent bona quae antehac ad Vicariatum Apostolicum spectabant, Curiae emolumenta, fidelium oblationes necnon dos a regimine civili quae datur. Ad sacrorum alumnorum formationem serventur praescripta iuris communis, ob oculos praeceptis habitis Congregationis pro Institutione Catholica.

Aliqui autem seminarii alumni vel sacerdotes in ecclesiasticis disciplinis imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso clerus sedi illi adscriptus censeatur, qui antea ad Vicariatum Istminaënsem pertinebat. Quod autem ad novae dioecesis regimen spectat, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, aliaque horum similia, sacri canones quae praescribunt adamussim serventur. Destinamus porro Venerabilem Fratrem Gustavum Posada Paláez erectae dioecesis Episcopum et Pastorem, usque adhuc huius Vicariatus ordinarium loci eundemque pariter Ecclesiae Zalichenae exsolvimus titulo. Ad haec tandem explenda Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, quem memoravimus, legamus, opportunis factis facultatibus etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere quoque addito sincerum peractae exsecutionis exemplar ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittendi, contrariis rebus minime officientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, pp. 935-936

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana