Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RAISHAHIENSIS*

IN BANGLADESA NOVA CONDITUR DIOECESIS RAISHAHIENSIS NOMINE

 

Quo aptius in Bangladesa consuleretur evangelizationis operi, nuper Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi auditis quorum interest votis, novam dioecesim in eadem Natione censuerunt constituendam. Nos igitur, de universo Dominico grege solliciti, eorundem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica Nostra decernimus potestate. In Bangladesa novam dioecesim condimus Raishahiensem nomine, quae constet territorio civilium Regionum vulgo « Rajshahi », « Pabna » et « Bogra » a Dinaipurensi detracto dioecesi, excepta tamen statione publicae securitatis vulgo « Upo-zilla » in « Panchbibi ». Quam quidem dioecesim et metropolitanae Dacchensi Sedi suffraganeam facimus et Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxiam volumus ; cuius Ecclesiae Cathedram Episcopi statuimus in templo Domino Nostro Iesu Christo Salvatori dicato, quod in ipsa urbe « Rajshahi » exstat. Cetera autem secundum canonicas leges temperentur. Quae sane praescripsimus adducat ad exitum Venerabilis Frater Petrus Biggio, Archiepiscopus titulo Otriculanus atque in Bangladesa Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito riteque mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam sive nunc sive in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Cascone, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1371-1372

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana