Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EBOLOUANA-KRIBENSIS*

IN CAMMARUNIA CONDITUR DIOECESIS EBOLOUANA-KRIBENSIS

 

Permagno gaudio haud cessamus adfici umquam quod alias praesentibus Nobis alias etiam absentibus ex singulari Dei beneficio licet cognoscere comperireque quam feliciter et celeriter complures per totam continentem Africam ecclesiales communitates plenam progrediantur ad prosperitatem ipsiusque etiam catholicae vitae et pietatis et evangelizationis gubernationem rectam. Sic sane fit ut hodie Ecclesiam benevoli ac laeti Cammaruniensem cogitemus et apta simul consilia finire festinemus unde absolutius prospiciatur tali fiori ac soliditati in posterum tempus intra eandem amatissimam nationem. De maioribus scilicet agitur dicionibus quae quo convenientius regantur decere omnino Nobis videtur earum certas aliquas partes in novam coagmentari ecclesialem communitatem. Sententiis proinde libenter acceptis Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis praepositorum Congregationis pro Gentium Evangelizatione, ex potestatis apostolicae Nostrae plenitudine haec singula et omnia quae sequuntur statuimus fierique legitime volumus. Ita nominatim abstrahimus partem occidentalem dioecesis adhuc Sangmelimaënsis eodemque tempore orientalem regionem vulgari vocabulo « Départment de l'Océan » nuncupatam ipsius archidioecesis Dualaënsis ut ex iis cunctis locis simul sumptis alia efficiatur ecclesiastica dicio, dioecesis nempe posthac Ebolouana-Kribensis quae appellabitur iisdemque definietur finibus quibus provinciae civiles « Départment de Ntem » ac « Départment de l'Océan » in praesentia terminantur quarum videlicet principes sunt urbes « Ebolowa » et « Kribi ». Hanc praeterea dioecesim ipsi subiacere iubemus veluti suffraganeam archidioecesi Yaundensi illiusque cathedralem aedem iure haberi templum Sancti Andreae sacrum in civitate Ebolouana. Quo autem efficacius iam ab initio provideatur constitutioni necessariorum institutorum et operum ordinationi, mandamus ut inibi consultores ad normam iuris deligantur dioecesani reque vera adhibeantur. Ceterum quae reliqua omnia ex sacrorum canonum praescriptis peragantur oportet in huius generis partitionibus dioecesium novarumque institutionibus, ea rursus edicimus ut ad amussim adserventur ab omnibus quorum interest suntve partes hac in re, quibuslibet rebus nequaquam obstantibus. Futurum vero esse confisi ut haec Nostra hodierna consilia vere ac certe venturo Ecclesiae Catholicae incremento robori regimini in Cammarunia proficiant plane volumus Apostolicas hasce Litteras tam nunc quam deinceps omnem suam habere et exserere vim.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Mali anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo tertio.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
 Status Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Cascone, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 10, pp. 869-870

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana