Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YOKADUMANA*

IN CAMMARUNIA ECCLESIA CONDITUR YOKADUMANA

 

Quod Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales aliique Praesules Congregationis pro Gentium Evangelizatione negotia procurantes, re mature perpensa menteque eidem consentanea eorum inspecta quorum interest, non sine causa novam dioecesim in Cammaruniensi regione, quam « Yokadouma » dicunt, constitui oportere censuerunt, nunc Nos libenter eiusmodi postulationi per has Litteras concedimus. De consilio igitur memoratae Congregationis, cuius sententiam hac ipsa die ad Nos delatam ratam habemus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi Bertuana loca distrahimus meridiana, quae regionis « Yokadouma » vulgo nominatae sunt propria, iisdemque ita distractis coniunctimque sumptis novam dioecesim nomine Yokadumanam condimus, civilibus continendam limitibus quibus a regione distinguitur, quae « Boumba et Ngoko » appellatur. Qui insuper Ecclesiam Yokadumanam archidioecesi Yaundensi suffraganeam reddimus, eiusdem sedem episcopalem ipsa in Yokadumana urbe collocari volumus ad cathedrale templum ibi Deo in honorem Sancti Stephani dicatum exstans; utque Yokadumano Pastori iustum feratur auxilium, simul iubemus ad normam furia pro Canonicis consultores eligantur dioecesani, iique opportune adhibeantur. Commonemus denique ut suo tempore certum verumque de nova dioecesi ad effectum deducta litterarum exemplum Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittatur. Quas Litteras Nostras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
 Status Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost.s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 10, pp. 868-869

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana