Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOKWENSIS*

GOKWENSIS DIOECESIS IN ZIMBABUAE FINIBUS CONDITUR

 

Fidelium communitas bono Evangelii semine copiose iacto in Zimbabuae finibus feliciter iam prosperum florem consecuta est. Nos facere non possumus quin hac de re valde laetemur et omnia instituta ibidem commodioribus condicionibus aptemus. Itaque Venerabilium Patrum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum de sententia, auditis quorum interest consiliis quive sua interesse existimant, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Huangensi districtuum civilium separamus territoria haec, scilicet vulgo Gokwe et Omay, necnon illius partis districtus vulgo Nkayi, quae ad septentriones fluminis quod est Shangani spectat. Ex quibus distractis agris novam dioecesim condimus Gokwensem cognominandam, quae Metropolitanae Ecclesiae Hararensi in Zimbabua suffraganea erit atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxia. Sedem deinde episcopalem in urbe locamus Gokwe et templum ibidem S. Carolo Lwanga et Sociis dicatum ad statum cathedralis ecclesiae evehimus. Spectatis porro locorum condicionibus, pro canonicorum capitulo consultores dioecesani ad normam iuris eligantur. Ad ea tandem expedienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Hyacinthum Berloco legamus, in Zimbabua Apostolicum Pronuntium, officio videlicet imposito peracti negotii sincerum exemplar ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittendi. Contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO 
 
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, p. 915

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana