Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOROCABANA*

NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SOROCABANA
EADEMQUE AD METROPOLITANAM SEDEM ATTOLLITUR

 

Brasilienses fideles ob oculos usque versantur, de quibus haud parum sollicitamur, ut floridiorem statum consequantur et humanum spiritalemque progressum assequantur. Quandoquidem Fratres Episcopi quorum interest poposcerunt ut, disiunctis nonnullis territoriis Provinciae ecclesiasticae Sancti Pauli, idem sentiente Conferentia Episcopali Brasiliensi, nova conderetur Provincia, quae locaretur in urbe Sorocaba, eademque ad gradum metropolitanae Ecclesiae attolleretur, his precibus benigne concedendum esse duximus. Idcirco comprobante Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano atque in Brasilia Apostolico Nuntio, Apostolica Nos usi potestate quae sequuntur decernimus.

Sorocabanam dioecesim a Provincia ecclesiastica Sancti Pauli separamus quam pariter ad dignitatem metropolitanae Ecclesiae evehimus omnibus iuribus fruentem quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae. Nova Provincia ecclesiastica complectitur Ecclesiam Sorocabanam, veluti sedem metropolitanam atque suffraganeas dioeceses Iundiaiensem, Itapevensem et Registrensem, quae videlicet a Provincia Sancti Pauli seiunguntur. Ad statum dignitatemque archiepiscopi et metropolitae Venerabilem Fratrem Iosephum Lambert, ad praesens Episcopum Sorocabanum, attollimus, ad iuris canonici norma. Ad haec tandem perficienda Venerabilem Fratrem Carolum Furno, quem supra diximus, legamus, vel eo absente, Sanctae Sedis in Brasilia partes sustinentem, factis opportunis facultatibus etiam subdelegandi quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Authenticum exemplar demum actae rei ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittatur, quibuslibet rebus minime officientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die undetricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana