Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ACCRAËNSIS*

IN GANAE FINIBUS NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR ACCRAËNSIS NOMINE

 

Quae maiori Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo Nostro munere Pastoris et Patris universae catholicae Ecclesiae sedula navitate satagimus praestare. Qua re libentes accipiendam esse remur sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium atque Praesulum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, qui, auditis quorum interest votis ac favente eidem rei Venerabili Fratre Abrahamo Kattumana, Archiepiscopo titulo Cebaradesensi atque in Gana Apostolico Pronuntio, censuerunt nuper in eadem Natione, ubi in praesens duae sunt provinciae ecclesiasticae, videlicet Litoris Capitis ac Tamalensis, tertiam constituendam esse Accraënsem nomine, cuius metropolitana Sedes exstabit Accrae, in urbe principe istius Rei publicae. Summa igitur Apostolica potestate usi Accraënsem dioecesim, a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem., die XVIII mensis Aprilis anno Iubilaei MCML per Apostolicas sub plumbo Litteras « Laeto animo » conditam, metropolitanam facimus archidioecesim eodem servato nomine, omnibus datis iuribus et officiis talium Sedium propriis; qua quidem, uti metropolitana Ecclesia, una cum suffraganeis dioecesibus Ketaënsi-Hoënsi, hucusque ad provinciam ecclesiasticam Litoris Capitis pertinente, et Koforiduana, hoc ipso die per alias Apostolicas sub plumbo Litteras condita, novam provinciam ecclesiasticam Accraënsem nomine constituimus.

Insuper Venerabilem Fratrem Dominicum Kodwo Andoh, primum Archiepiscopum Metropolitam Accraënsem nominamus, factis iuribus et obligationibus pariter impositis, quae ad Metropolitas pertinent. Haec vero quae praescripsimus adducat ad exitum Venerabilis Frater Abrahamus Kattumana, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re autem ad effectum adducta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite mittantur. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, pp. 119-120

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana