Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TABUKENSIS*

NOVUS CONSTITUITUR VICARIATUS
APOSTOLICUS TABUKENSIS APPELLANDUS

 

Philippinarum Insularum fideles ob oculos usque versantur, de quibus haud parum sollicitamur, ut floridiorem statum consequantur et humanum spiritalemque progressum obtineant. Quapropter cum Venerabiles Patres, Congregationi pro Gentium Evangelizatione Praepositi, quorum interest accepto favorabili voto, poposcerunt ut novus Vicariatus Apostolicus in illis locis constitueretur, haec quae sequuntur statuimus et decernimus Apostolica Nostra suffulti auctoritate Territorium quod complectitur provincias civiles quas incolae Kalinga-Apayao appellant a Vicariatu Apostolico Montano distrahimus, idque deinde novum Vicariatum Apostolicum constituet Tabukensem positum vero intra Provinciae Ecclesiasticae Tuguegaraoanae terminos atque apostolicis curis Congregationis Immaculati Cordis Mariae sodalium demandatum. Ipsius porro fines iidem erunt ac duarum Provinciarum civilium quas Kalinga-Apayao vocant. Episcopi insuper Vicarii Apostolici Pro Cathedra in templo ponatur Sancto Villelmo Eremitae dicato, eodemque in urbe Bulanao sito. Ad haec tandem perficienda Venerabilem Fratrem Ioannem Vincentium Moreni, Archiepiscopum titulo Turrensem in Mauretania legamus, factis opportunis facultatibus etiam subdelegandi quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Authenticum exemplar demum actae rei ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittatur, quibuslibet rebus minime officientibus.

Datum Romae apud S. Petrum die sexto mensis Iulii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, pp. 8-9

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana