Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NACALANA*

EX QUODAM  SEIUNCTO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS NAMPULENSIS,
NOVA CONDITUR DIOECESIS NACALANA APPELLANDA

 

In Mozambicano agro, Domino validam opem ferente, christianum nomen iam large diffundi laetanter conspicimus ibidemque clarum locum obtinere. Nos autem ecclesiastica Instituta rerum condicionibus commodare properamus, ne quid illic religio patiatur detrimenti. In sententiam igitur convenientes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nostra usi Apostolica auctoritate et potestate, quae sequuntur statuimus et iubemus. Territorium, quondam quod provincia dicebatur Insulae Mozambicanae atque ad archidioecesim Nampulensem pertinens, novam posthac constituet dioecesim, Nacalanam appellandam, quam insuper suffraganeam reddimus metropolitanae Ecclesiae Nampulensi. Episcopalem deinde cathedram in templo ponimus Beatissimae Virgini Mariae a Bono Itinere dicato, eodemque in urbe Nacala sito. Ad ea tandem explenda quae per has litteras iussimus, legamus Venerabilem Fratrem Hyacinthum Berloco, Archiepiscopum titulo Fidenatensem atque in Mozambico Apostolicum Delegatum, factis necessariis opportunisque facultatibus subdelegandi etiam quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 11, p. 108

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana