Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TELSENSIS *

PRAELATURA KLAIPEDENSIS UNIONE
EXSTINCTIVA DIOECESI TELSENSI CONIUNGITUR

 

Peculiares ob rerum condiciones illa in regione nationeque multos quidem annos Praelatura ipsa Klaipedensis suum non modo habuit momentum verum apostolatum quoque frugiferum praestitit in vita et opera Ecclesiae Catholicae intra Lituaniae dilectissimae fines. Cum autem rebus inibi penitus conversis idem nuperius sacrorum Antistes illam dicionem finitimamque simul efficienter gubernaret dioecesim, visum est nimirum ei, Venerabili Fratri Antonio Vaicius Episcopo Telsensi, ab hac petere Apostolica Sede ad mentem profecto totius Conferentiae Episcoporum Lituaniae, ut eadem territorialis Praelatura Klaipedensis Ecclesiam accederet ad Telsensem. Quandoquidem huius rei opportunitatem plane perspicimus precesque admotas libenter proinde suscipimus, haec quae sequuntur edicimus fierique volumus. Statuimus enim ac perpetuum in modum decernimus ut Praelatura territorialis Klaipedensis coniungatur dioecesi Telsensi unione quam appellant exstinctivam, quae idcirco accipiet in se comprehendetque fines ac loca prioris Praelaturae Klaipedensis. Aucta sic ecclesiastica dicio propter eiusdem Praelaturae insertionem in posterum prae se nomen feret dioecesis Telsensis. Haec vero ut consilia Nostra in actum deducantur designamus Venerabilem Fratrem Iustum Mullor García, Archiepiscopum titulo Emeritensem Augustanum atque in Lituania Apostolicum Nuntium exsecutorem aut illo forte absente negotiorum Apostolicae Sedis in Lituania procuratorem, quibus cunctas tribuimus necessarias opportunasque agendi facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo hic agitur quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul addito ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplar actus ipsius peractae huius exsecutionis reddendi, cum primum fieri id potuerit. Apostolicas demum Nasce Litteras tam in praesens quam in subsequens valere iubemus tempus contrariis quibuslibet causis nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo quarto.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 478-479

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana