Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TLAPENSIS*

DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI
CHILPANCINGENSI-CHILAPENSI NOVA DIOECESIS ERIGITUR TLAPENSIS

 

Efflorescentem Mexici communitatem ecclesialem catholicam permagno nuper ex Dei Omnipotentis beneficio prope quidem ac veluti in conspectu licuit Nobis multipliciter cognoscere et experiri, quin immo et diutius inter eius pastores fidelesque fruttuose deversari, ubi mirabiles vitae christianae progressiones coniunctas deprehendimus cum augescentibus usque singularum inibi Ecclesiarum necessitatibus pastoralibus. Has vero iam pridem conspicatus Venerabilis Frater Ephraem Ramos Salazar sua in dicione Chilpancingensi-Chilapensi preces ad hanc admovit Apostolicam Sedem ut, quo efficientius procuraretur apostolatus opus apud auctam populi catholici multitudinem, suae finibus dioecesis rite contractis alia conderetur dioecesana Ecclesia aliaque institueretur episcopalis curae provincia. Cum facile huius ipsius propositi perspicimus opportunitatem, tum complura inde etiam spiritalia commoda in omnem providemus circumiacentem regionem defluxura. Audita proin secunda Venerabilis Fratris sententia Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis et apud civitatem Mexicanam Delegati Apostolici acceptoque item consilio Congregationis pro Episcopis, de potestatis Nostrae plenitudine haec quae subsequuntur decernimus omninoque fieri iubemus. A finibus dioecesis Chilpancingensis-Chilapensis loca civilia subducenda censemus quibus vulgares appellationes: Tlapa, Alcozauca, Alpoyeca, Atlamajalcingo del Monte, Atlixtàc, Copanatoyac, Cualàc, Huamuxtitlàn, Malinaltepec, Metlatonoc, Olinalà, Tlacoapa, Tlalixtaquilla, Xalpatlahuac, Xochihuehuetlàn, Zapotitlàn Tablas, quorum ex summa novam efficimus constituimusque dioecesim posterum in tempus Tlapensem nuncupandam iisdem profecto locorum limitibus circumscriptam, quibus cuncta oppida memorata adhuc civili lege terminantur. Sedem vero novensilis dioecesis episcopalem in urbe instituimus « Tlapa de Comonfort » ubi paroeciale templum Deo ad Sancti Augustini honorem dicatum rite evehimus Cathedralis ad Ecclesiae gradum ac dignitatem, cui propterea insignia singula et privilegia necnon liturgicos addimus honores quibus reliqua per orbem catholicum cathedralia honestantur templa. Tlapensi pro tempore Episcopo iura ac privilegia libentes tribuimus eumque autem etiam officiis obstringimus quibus ceteri locorum Ordinarii sacris ex canonibus fruuntur et vinciuntur. Dioecesim hanc novam Tlapensem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Acapulcanae, cuius simul Praesulem iuri metropolitico Archiepiscopi subdimus Acapulcani. Quo deinceps certius praebeatur adiumentum pastori huius dioecesis, volumus consultorum collegium ad legis communis normam primo quoque tempore instituatur.

Congruenti sustentationi Episcopi novae dicionis providebitur de Curiae emolumentis, christifidelium stipibus necnon ex portione ipsi obtingente post partitionem secundum praescriptum canonis 122 Codicis Iuris Canonici perficiendam illorum nempe bonorum quae hucusque ad patrimonium communitatis ecclesialis Chilpancingensis-Chilapensis pertinuerunt. De Seminarii aliquando dioecesani aedificatione ad sacerdotiumque candidatorum eruditione regulae adservabuntur iuris communis, ratione potissimum habita normarum a Congregatione de Institutione Catholica emissarum. Cum fieri quidem commode potuerit lecti Seminarii alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon presbyteri studiorum complendorum causa Romam in Pontificium Collegium Mexicanum mittentur. Ad Ecclesiae autem Tlapensis gubernationem eiusque bonorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem fideliumque iura et onera aliaque id genus quod spectat, iuris canonici instituta religiose custodiuntur. Simul dioecesis novae Tlapensis erectio canonica in actum erit deducta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censebuntur in cuius finibus ecclesiasticum explent munus; reliqui vero clerici seminariique tirones Ecclesiae isti manebunt incardinati vel etiam incardinabuntur quo in loco legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae novellam respiciunt dioecesim eiusque clericos fideles et bona, a Curia Chilpancingensi-Chilapensi quam primum in Curiam Tlapensem erunt transvehenda. Quam omnia ut efficaciter compleantur commemoratum Venerabilem Fratrem Hieronymum Prigione destinamus cui necessarias et opportunas concedimus agendi facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis germanum actus exemplum peractae exsecutionis deferendi. Precati denique vehementer Divinum Magistrum ut praesens de caelis enascenti hodie gregi Tlapensi ipsiusque moderatori et ministris, fidelibus et religiosis sodalibus largissimus gratiis adsit, has Apostolicas Litteras tam nunc quam tunc ratas esse volumus suamque plenam sortiri efficacitatem virtutemque contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo altero, Pontificatus Nostri decimo quarto.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 6, pp. 479-481

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana