Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAGHIOPOLITANUS*

IN

INSULIS PHILIPPINIS CONDITUR NOVUS
VICARIATUS APOSTOLICUS BAGHIOPOLITANUS

 

Quae maiori Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo Apostolico Nostro munere, sedula navitate praestare satagimus. Qua re libentes accipiendam esse remur sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium et Praesulum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, qui nuper re diu perpensa acceptoque praeterea consensu eorum omnium quorum interest, censuerunt in Insulis Philippinis novum condendum esse Vicariatum Apostolicum, detracto territorio Provinciae civilis vulgo Benguet a Vicariatu Apostolico Montano a Decessore Nostro, fel. rec., Pio PP. XII die decimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo quadragesimo ottavo constituto per Apostolicas sub plumbo Litteras « Quo inter infideles ». Summa igitur Nostra potestate a Vicariatu Apostolico Montano, quem proinde exstinguimus, distrahimus territorium, quod diximus, et ex eo constituimus novum Vicariatum Apostolicum Baghiopolitanum positum intra Provinciae Ecclesiasticae Novae Segobiae terminos; cuius limites iidem erunt ac fines Provinciae civilis vulgo Benguet. Insuper iubemus ut Episcopi Vicarii Apostolici Pro-Cathedra permaneat in templo Immaculati Cordis Mariae, quod in urbe Baguio City exstat; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Vincentius Moreni, Archiepiscopus titulo Turrensis in Mauretania atque in Insulis Philippinis Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evanelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcelus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 11, pp. 1055-1056

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana