Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SRIKAKULAMENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS  SRIKAKULAMENSIS

 

Ad aptius fovendum evangelizationis opus in amplissimis Indiae finibus, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuit nuper ibidem novam condendam esse dioecesim.

Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Visakhapatnamensi dioecesi separamus districtum civilem « Srikakulam » et sequentia loca, patrio sermone « taluks » nuncupata, quae pertinent ad districtum civilem « Vizianagram » quaeque sunt: Paravathipuram, Kurupam et Cheepurupalli; ex iisque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Srikakulamensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Hyderabadensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac districtus civilis « Srikakulam » et locorum « taluks », supra memoratorum, districtus civilis « Vizianagram », firmis manentibus ceteris limitibus.

Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo Sanctae Mariae Misericordiae exstante in urbe « Palakonda » atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India Pronuntius Apostolicus vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

    ANGELUS card. SODANO 
            Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evangel. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 8-9

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana