Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE PARANIA SUPERIORE*

DE PARANIA SUPERIORE PRAELATURA TERRITORIALIS
AD STATUM ATTOLLITUR DIOECESIS

 

Magna quidem cum sollicitudine id usque agere contendimus, ut res catholicae commodius disponantur, quo religio atque pietas magis solidentur et latius proferantur. Nunc autem De Parania Superiore Praelatura territoriali cogitamus, quae proximis temporibus haud mediocre cepit incrementum. Quapropter cum Venerabilis Frater Adolfus Livieres Banks, Paraguayae Episcoporum Conferentiae Praeses, postulavisset ut haec Praelatura territorialis ad dignitatem attolleretur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Iosepho Sebastiano Laboa, Archiepiscopo titulo Zaraiteno atque in Paraguaya Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, his postulatis concedendum esse existimavimus. Itaque auctoritate Apostolica Nostra suffulti quae sequuntur statuimus et decernimus. De Parania Superiore Praelaturam territorialem statu condicioneque dioecesis honestamus, iis servatis finibus quibus usque adhuc ipsa terminatur et eodem retento pariter nomine, scilicet De Parania Superiore. Novae dioecesis sedem in eadem urbe locamus quam « Ciudad del Este » appellant, templumque ibidem situm idemque Sancto Blasio dicatum, ad gradum evehimus Ecclesiae cathedralis. De Parania Superiore Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus ac alii Praesules. Noviter conditam dioecesim metropolitanae Sedi Sanctissimae Assumptionis suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctissimae Assumptionis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo assint consilio et opera. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes et temporalia bona quae ad eandem Praelaturam pertinuerunt. Quoad seminarii institutionem aeque ac ad sacerdotium candidatorum cultum praescripta Congregationis de Institutione Catholica serventur. Iuvenes selecti ad studia perficienda Romam mittantur, si fieri potest. Simul atque dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso clerus eidem Praelaturae adscriptus, novae dioecesi censeatur incardinatus. Quod autem ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura, horum similia, pertinet, quae sacri canones praescribunt serventur. Ad ea postremo explenda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem quem memoravimus, eundemque in Paraguaya Apostolicum Nuntium, legamus, factis facultatibus necessariis et opportunis etiam quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 9-10

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana