Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI CAROLI VURILOCENSIS*

IN ARGENTINA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SANCTI CAROLI VURILOCENSIS

 

In hac beati Petri Cathedra constituti universi Dominici gregis spirituali bono atque regimini sedula navitate, iuvante Deo, nitimur providere. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Michaël Stephanus Hesayne, sacrorum Antistes Viedmensis, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petivisset ut quodam distracto territorio a perampla circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ubaldo Calabresi, Archiepiscopo titulo Fundano, in eadem Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id putant, quae sequuntur decernimus. A Viedmensi dioecesi separamus integrum territorium civilium regionum, quae patrio sermone « departamentos » nuncupantur quaeque sunt: Bariloche, Norquinco, Pilcaniyeu, 25 de Mayo et 9 de Julio, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sancti Caroli Vurilocensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus memorati districtus, simul sumpti, ut civili lege exstant, praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « San Carlos de Bariloche » ponimus, ibique exstans templum, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Señora de Nahuel Huapi » invocatae, ad gradum et dignitatem Cathedralis Ecclesiae evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.

Praeterea dioecesim Sancii Caroli Vurilocensis suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sinus Albi cuius Metropolitae iuri subicimus Episcopum pro tempore huius conditae dioecesis, factis eidem iuribus et oneribus Episcoporum residentium propriis. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium Viedmensis dioecesis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti seminarii dioecesani alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes, clerici seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curia Viedmensi ad Curiam Sancti Caroli Vurilocensis, quam primum, transmittantur. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Ubaldo Calabresi, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Argentina, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 13-14

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana