Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GURUENSIS*

IN MOZAMBICO NOVA CONDITUR DIOECESIS GURUENSIS

 

Enixam suscipientes postulationem Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, censuerunt nuper intra fines Mozambici novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti quoque de spirituali salute atque regimine Christifidelium eadem in Natione commorantium, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Quelimanensi dioecesi separamus sive territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Guruè, Namarrói, Ile, Alto Molócuè, Gilé et Pebane sive districtus civilis Milange partem Molumbo appellatam; ex iisque novam constituimus dioecesim Guruensem, quam metropolitanae Sedi Beirensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Guruè atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Antonii dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas Leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus Stephanus Zurbriggen, Archiepiscopus titulo Glastoniensis et in Mozambico Apostolicus Delegatus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sub plumbo datas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto decimo.

     ANGELUS card. SODANO          
           S ecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO      
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 469-470

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana