Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

POENONOMENSIS*

IN PANAMA NOVA CONDITUR DIOECESIS POENONOMENSIS

 

Quo aptius consuleretur spirituali bono atque regimini fidelium archidioecesis Panamensis, Venerabilis Frater Marcus Gregorius McGrath, Archiepiscopus Metropolita eiusdem Ecclesiae, audita Conferentia Episcopali Panamensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam distracto territorio a perampla circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Osvaldo Padilla, Archiepiscopo titulo Piensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id putant, quae sequuntur decernimus. A Panamensi archidioecesi separamus integrum territorium civilis regionis patrio sermone « Coclé » nuncupatae, atque ex ita distracto territorio novam constituimus doecesim Poenonomensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedictum territorium, ut civili lege exstat, in praesens terminatur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Penonomé » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae vulgo « Parroquia de San Juan Bautista » dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Poenonomensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Panamensi eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Panamensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insigniis et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium Panamensis archidioecesis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti Seminarii dioecesani alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curia Panamensi ad Curiam Poenonomensem quam primum transmittantur. Haec, quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Osvaldo Padilla, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Panamensi Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto decimo.

     ANGELUS card. SODANO 
            Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN   
Congr. pro Episcopis Praef.      

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 470-472

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana