Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS VETERIS*

IN AEQUATORIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA PORTUS
 VETERIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Maiori spirituali Christifidelium suorum bono studentes consulere, nuper Venerabiles Fratres sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae Guayaquilensis, audita Conferentia Episcopali Aequatoriana, ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a memorata Provincia necnon ab illa Quitensi, nova Provincia Ecclesiastica Portus Veteris constitueretur et simul dioecesis eiusdem nominis ad dignitatem et honorem eveheretur Sedis archiepiscopalis et metropolitanae. Nos vero solliciti de cunctis Ecclesiis deque omnium animarum salute, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Francisco Canalini, Archiepiscopo titulo Valariensi atque in eadem Natione Apostolico Nuntio, e consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Apostolica potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id putant, quae sequuntur decernimus.

Sedem episcopalem Portus Veteris a metropolitana Ecclesia Guayaquilensi seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur.

Nova condita Provincia Ecclesiastica Portus Veteris constet ex metropolitana Ecclesia eiusdem nominis et ex praelatura territoriali Coloratensi, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Quitensem spectanti. Insuper Portus Veteris sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canones Iuris Canonici ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis cumulamus oneribusque obstringimus quibus illi quoque gravantur.

Praeterea Portus Veteris nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem Iosephum Marium Ruiz Navas, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis, quibus potiuntur alii Aropōlita®, at oneribus similiter nectimus et officiis, quibus illi itidem stzbiacent.

Quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Francisco Canalini, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quem liblt alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis.

Iubemus denique omnia et singula hisce Apostolicis Litteris decreta vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, quibusvis rebus haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

       ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 550-551

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana