Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IBADANENSIS*

IN NIGERIAE FINIBUS NOVA A PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR IBADANENSIS NOMINE

 

Cum in Nigeria catholica fides haud parva cepisset incrementa, quae pastorali navitate Episcoporum, sacerdotum ac missionariorum videntur posse in futurum augeri, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione inter alias nova Provincia Ecclesiastica constitueretur Ibadanensis nomine. Nos vero pro summo Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Lagosensi distrahimus dioeceses Ibadanensem, Adoëkitiensem, Ondoënsem et Oyoënsem atque ex his efficimus Provinciam Ecclesiasticam Ibadanensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Ibadanensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Felicem Alaba Adeosin Job, hactenus Episcopum Ibadanensem, Archiepiscopum Metropolitam Ibadanensem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Carolo Mariae Viganò, Archiepiscopo titulo Ulpianensi atque in Nigeria Apostolico Pronuntio, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang.  Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 556-557

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana