Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAHORENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA LAHORENSIS CONDITUR ATQUE DIOECESIS
 EIUSDEM NOMINIS AD ARCHIDIOECESIS STATUM ATTOLLITUR

 

Inter cotidiana opera expedienda id magni momenti existimamus ipsumque cupimus, ut res catholicae commodius disponantur, quo religio magis proferatur et necessitatibus cunctis efficacius occurratur. Nunc autem Lahorensis regio ob oculos versatur, ad cuius salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. Quandoquidem igitur Pakistaniana Episcoporum conferentia expostulavit ut, seiunctis nonnullis territoriis a Provincia Ecclesiastica Karachiensi, nova conderetur Provincia ecclesiastica scilicet Lahorensis, consentiente quoque Venerabili Fratre Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi atque in Pakistania Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iudiciis quoque auditis quorum interest, Apostolica Nostra auctoritate, quae sequuntur decernimus et iubemus. Provinciam ecclesiasticam condimus Lahorensem, quam adhuc dioecesis eiusdem nominis constituet, quae, a metropolitico iure Karachiensis Ecclesiae separata, posthac ad Archidioecesim Metropolitanam evehetur, cui nectentur dioeceses Faisalabadensis, Islamabadensis-Ravalpindensis et Multanensis, veluti suffraganeae Sedes, quae antehac pertinuerunt ad Provinciam ecclesiasticam Karachiensem.

Renuntiamus exinde Episcopum Lahorensem Archiepiscopum Metropolitam, Venerabilem Fratrem Armandum Trindade, cunctis additis iuribus congruentibus ad sacrorum canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Laurentium Fratini deputamus, quem supra memoravimus, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, pp. 633-634

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana