Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KPALIMENSIS*

QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI LOMENSI DISTRACTIS
TERRITORIIS NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS KPALIMENSIS

 

Supremo in Ecclesia munere fungentes ad provehendum christifidelium spirituale bonum, accipiendam esse expostulationem putamus ut communitatis ecclesialis Lomensis territorium dividatur et nova exinde dioecesis erigatur. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, audito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum atque accepto favorabili voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et Apostolici in Togo Nuntii, ab archidioecesi Lomensi distrahimus territoria vulgo dicta « Kloto », « Agou », «Dayes », « Haho » et « Moyen-Mono » ex iisque novam condimus dioecesim Kpalimensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Lomensi subicimus nec non iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Kpalimé statuimus, templumque ibi exstans, Spiritui Sancto dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Iubemus deinde, ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat adiutorium, atque Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum instituatur. Circa sacrorum candidatorum institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura, et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Andreae Dupuy, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 930-931

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana