Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHIQUITOSENSIS SEU SANCTI IGNATII VELASCANI*

VICARIATUS APOSTOLICUS CHIQUITOSENSIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM ELEVATUR

 

Solet catholica usque Ecclesia sua aptare instituta, quo commodius fideles pietatem explicent et religionem colant. Quandoquidem igitur Vicariatus Apostolicus Chiquitosensis felicem cursum est expertus ipseque crevit atque quoniam Venerabilis Frater Fridericus Bonifatius Madersbacher Gasteiger, Episcopus titulo Bellensis et Vicariatus quem supra diximus Praesul, ceteris sacrorum Antistitibus sententiam rogatis, ab Apostolica Sede flagitavit ut Vicariatus hic ad statum dioecesis attolleretur, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani et in Bolivia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione et Congregationis pro Episcopis, Nos ex plenitudine Apostolicae potestatis iubemus et statuimus, ut memoratus Vicariatus Apostolicus ad gradum dioecesis evehatur, iisdem servatis finibus quibus antea is terminabatur, cui posthac nomen Curiae erit Sancti Ignatii Velascani. Sedem deinde episcopalem novae dioecesis in urbe, quam San Ignacio de Velasco appellant, locamus atque templum ibidem situm idemque Sancto Ignatio de Loyola dicatum, ad gradum Ecclesiae Cathedralis promovemus, omnibus concessis iuribus et privilegiis congruentibus. Sancti Ignatii Velascani Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus quibus ceteri Praesules. Novam dioecesim suffraganeam facimus Ecclesiae Metropolitanae Sanctae Crucis de Sierra eiusque Episcopum metropolitico iuri illius Sedis Archiepiscopi pro tempore subicimus. Consultores dioecesani eligantur, qui opem ipsi Episcopo ferant validam. Convenienti Praesulis sustentationi provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et bonis temporalibus quae ad Vicariatum Apostolicum Chiquitosensem pertinuerunt. Quod ad Seminarii institutionem et cultum ad sacerdotium candidatorum, praecepta iuris serventur, ob oculos habitis praescriptis Congregationis de Institutione Catholica. Iuvenes quidam ad studia perficienda Romam mittantur, si fieri potest. Simul ac novae dioecesis Sancti Ignatii Velascani constitutio ad effectum deducta erit, ipse clerus, qui antea ad Vicariatum Apostolicum Chiquitosensem pertinebat, novae dioecesi posthac adscribetur. Quoad novae dioecesis regimen, bonorum administrationem, Administratoris dioecesani sede vacante electionem, fidelium iura aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Ad haec omnia perficienda, Venerabilem Fratrem Ioannem Tonucci, quem supra memoravimus, deputamus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis sollicite remittendi, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. s.n. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 2, pp. 121-122

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana