Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIMONENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS LIMONENSIS IN COSTARICA
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS
IISDEM FINIBUS ET NOMINIBUS SIVE DE CURIA SIVE IN LINGUA LOCI POPRIA

 

Cum Vicariatus Apostolicus Limonensis his postremis temporibus catholicorum numero fidelium operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa esset consecutus, Venerabilis Frater Hyacinthus Berloco, Archiepiscopus titulo Fidenatensis et in Costaricensi Republica Nuntius Apostolicus, praehabitis faventibus votis Venerabilis Fratris Alfonsi Coto Monge, Episcopi titulo Bigastrensis et Vicarii Apostolici Limonensis, atque Conferentiae Episcoporum eiusdem Nationis, obtento quoque consensu Congregationis pro Gentium Evangelizatione, re quidem mature perpensa ab Apostolica Sede enixe riteque petivit ut hic Vicariatus Apostolicus ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, Vicariatum Apostolicum Limonensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, iisdem servatis finibus, quibus nunc ipse terminatur, et nominibus sive de Curia sive in lingua loci propria. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo nominata « Limón » ponimus, ibique exstans templum, Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea dioecesim Limonensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iosephi in Costarica eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum locorum propria sunt. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus atque omnibus bonis temporalibus, quae ad dictum Vicariatum Apostolicum pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem Vicariatui Apostolico adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Hyacintho Berloco, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Republica Costaricensi, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 4, pp. 338-340

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana