Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAGNOAËNSIS*

IN LITORIS EBURNEI FINIBUS NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONSTITUITUR GAGNOAËNSIS, CUIUS
METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Cum in Litore Eburneo catholica fides haud parva cepisset incrementa, quae pastorali Episcoporum cura consociata cum alacri opera cleri loci ac missionariorum videntur posse in futurum augeri, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione novae Provinciae ecclesiasticae constituerentur. Nos vero pro summo Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Abidianensi distrahimus dioeceses Gagnoaënsem, Daloaënsem, Manensem et Sancti Petri in Litore Eburneo atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam Gagnoaënsem, cuius Sedes princeps erit Eccelesia Gagnoaënsis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Natalem Kokora-Tekry, hactenus Episcopum Gagnoaënsem, Archiepiscopum Metropolitam Gagnoaënsem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Ianuario Bolonek, Archiepiscopo titulo Madaurensi atque in Litore Eburneo Apostolico Nuntio, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, pp. 537-538

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana