Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KORHOGOËNSIS*

IN LITORE EBURNEO CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICAKOROGHOËNSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Ad aptius providendum Evangelizationis operi in Litore Eburneo, Republica Continentis Africae, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Ianuarii Bolonek, Archiepiscopi titulo Madaurensis atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, proposuerunt nuper ut ibidem inter alias nova Provincia ecclesiastica constitueretur Korhogoënsis nomine. Nos quidem, gravissimo fungentes munere Supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habemus quaeque sequuntur decernimus. A metropolitana Ecclesia Abidianensi detrahimus dioeceses Korhogoënsem et Katiolaënsem atque ex his, adiuncta quoque dioecesi Odiennensi hoc ipso die condita, efficimus Provinciam ecclesiasticam Korhogoënsem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Korhogoënsis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Augustum Nobou, hactenus Episcopum Korhogoënsem, Archiepiscopum Metropolitam Korhogoënsem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Ianuario Bolonek, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 542

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana