Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IALINGÖENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IALINGÖENSIS

 

Quo efficacius consuleretur aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in Nigeria degentium, nuper est petitum ut in eadem Natione nova dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Caroli Mariae Viganò, Archiepiscopi titulo Ulpianensis atque in Nigeria Apostolici Pronuntii, admotae postulationi concedendum esse putaverunt. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Yolaënsi dioecesi separamus territorium regionis civilis patrio sermone nuncupatae «Taraba »; ex eoque novam condimus dioecesim Ialingoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Jalingo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Augustini dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus Maria Viganò, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 543

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana