Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KHUNTIENSIS*

 IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KHUNTIENSIS

 

Magnopere licuit universis nuper spectantibus laetari in Domino gratularique simul tam pastoribus quam fidelibus ipsis de singulari quidem vitae pietatis operae catholicae flore atque augmento intra Ranchiensis Archidioecesis fines. Quin immo tantum inibi effloruerunt res vigueruntque Ecclesiae instituta, ut apprime visum sit eiusdem dicionis partes nonnullas seiungere in novamque convertere dioecesanam communitatem, quo nempe efficientius omnis gubernetur illic apostolatus et evangelizationis celerius provehatur opus. Secundum consilia igitur ac decreta Venerabilium Fratrum Nostrorum et Praesulum causis praepositorum apud Congregationem pro Gentium Evangelizatione ipsi Nos de praeteritis gaudentes fidentesque de futuris, haec quae subsequuntur summa Apostolica Nostra edicimus potestate fierique iubemus. Novam in India condimus dioecesim nomine ipso Khuntiensem quae duobus videlicet Decanatibus constet « Khunti » et « Torpa » meridionali sitis in regione memoratae Archidioecesis Ranchiensis, a qua legitime proin secernuntur et sui iuris in dioecesim constituuntur. Hanc praeterea dicionem dioecesanam Ecclesiae ipsi Metropolitanae Ranchiensi suffraganeam facimus, cuius cathedram episcopi in templo collocari volumus ad honorem Sancti Michaelis Archangeli dicato in urbe « Khunti ». Cetera singula eandem ad dioecesis constitutionem pertinentia praecipimus ut canonicis ex legibus quam accuratissime temperentur. Plurima denique inde prospicientes iam nunc spiritalia emolumenta in dilectissimum populum Indiae catholicum emanatura, decernimus ut haec Constitutio Apostolicis edita Litteris tum in praesens rata sit tempus tum in omne venturum, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri decimo et septimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 681-682

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana