Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CALABOCENSIS*

 IN VENETIOLA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA CALABOCENSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Cum territoria dioecesium Calabocensis, Vallispaschalensis et Sancti Ferdinandi Apurensis in Venetiola geographicam, historicam et culturalem unitatem efficiant cumque pariter ob socialium rerum et locorum adiuncta ea in regione necessitates apostolatus similes inveniantur, Conferentia Episcoporum memoratae Nationis unanimo consensu ab hac Apostolica Sede postulavit ut nova Provincia ecclesiastica ex iisdem territoriis constituatur simulque Calabocensis dioecesis ad gradum archidioecesis evehatur, ceteris, quas diximus, dioecesibus suffraganeis exstantibus. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de omnibus particularibus Ecclesiis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi atque in Venetiola Apostolico Nuntio, audito consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Apostolica potestate quae sequuntur decernimus. Sedem episcopalem Calabocensem a metropolitico iure Ecclesiae Caracensis seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis attollimus, cui proinde iura et privilegia conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita Provincia ecclesiastica Calabocensis constabit ex metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, ex dioecesi Vallispaschalensi, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Civitatis Bolivarensis spectanti, atque ex dioecesi Sancti Ferdinandi Apurensis, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Caracensem pertinenti. Insuper sacrorum Antistitem Calabocensem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus omnibus tributis iuribus ac privilegiis simulque impositis obligationibus propriis Metropolitarum. Praeterea Calabocensem nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem Helimenam a Iesu Rojo Paredes, ad archiepiscopalem dignitatem ac gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis, quibus potiuntur alii Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis, quibus illi itidem subiacent. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Oriano Quilici, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis. Iubemus denique omnia et singula hisce Apostolicis Litteris decreta vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, quibusvis rebus haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 10, pp. 825-826

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana