Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAFANCANA*

 NOVA IN NIGERIA CONSTITUITUR DIOECESIS KAFANCANA APPELLANDA

 

Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et efficacius consulendum Nobis concreditum sit munus, venturae omnium christifidelium prosperitati prospicere festinamus. Cum huiusmodi petitum sit ut in Nigeria nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa, favorabili habito voto Venerabilis Fratris Caroli Mariae Viganò, Archiepiscopi titulo Ulpianensis et in Nigeria Apostolici Pro-Nuntii, auditisque eorum quorum interest votis, admotis precibus libenter concedendum esse putaverunt. Nos igitur eiusdem Congregationis sententiam excipientes ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate haec statuimus et decernimus. Territoria districtuum civilium vulgo Kaura, Jema'a et Jaba ab archidioecesi Iosensi, necnon Kauru, Lere et Zangon Kataf ab archidioecesi Kadunaënsi distrahimus; ex iisque novam constituimus dioecesim Kafancanam appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae Kadunaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Iubemus insuper ut Episcopi sedes in urbe vulgo Kafanchan ponatur, in templo Sancto Petro Claver dicato, quod simul ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Viganò, quem supra diximus, legamus. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1085-1086

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana