Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OTUKPOËNA*

 IN NIGERIA NOVA CONDITUR OTUKPOËNA DIOECESIS

 

Gravissimis in muneris Nostri officiis cotidie vigilanter implendis ea quoque consilia inceptaque potissimum curamus persequenda quibus non tantum in universum populi Dei saluti aeternae quam efficacissime consulatur sed nominatim in missionum sacrarum regionibus totum evangelizationis opus quam sapientissime prosperetur. Cum igitur ab hac postulatum sit Sede Apostolica ut in Nigeria dioecesis ipsa Makurdensis divideretur, unde nova ecclesialis communitas excitaretur ad commodiorem totius Catholici populi inibi degentis gubernationem, oblatis nihil quidem dubitamus obsequi sic precibus singulaque haec sequentia fieri graviter iubere, apostolicae potestatis Nostrae usi nimirum plenitudine. Per has videlicet litteras loca seu oppida et fines civiles, quibus sunt nomina Otukpo, Ado, Apa, Ogbadibo, Oju et Okpokwu, a superius commemorata dioecesi seiungimus ex quibus novam condimus ecclesiasticam circumscriptionem nomine indito Tukpoënae dioecesis quam suffraganeam simul constituimus metropolitanae ecclesiae Abugensi. Episcopalem dein huius dicionis sedem in civitate vulgo Otukpo collocamus ubi aedem sacram Deo ad honorem Sancti Francisci dicatam ad gradum evehimus dignitatemque templi cathedralis, additis iuribus cunctis et privilegiis quae id genus congruunt ad sacros canones aedificiis. Quo autem religiosius haec omnia optatum perducantur ad effectum destinamus Pro-Nuntium ipsum apud Nigerianam nationem, Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Viganò, Archiepiscopum titulo Ulpianensem, vel quem ex more legeque is delegaverit, necessariis factis iam facultatibus. Re vero peracta documentorum singulorum certa veraque exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite transmittantur. Quandoquidem novam hanc dioecesium in Nigeria ordinationem plurimum confidimus Ecclesiae Catholicae commoditati et Evangelii propagationi profuturam, has ideo Litteras omnem vim suam tam nunc exserere volumus quam in posteros usque annos, contrariis quibusvis causis aut casibus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1083-1084

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana