Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE LIBERATIONIS
NOVARCENSIS SYRORUM*

EPARCHIA NOVARCENSIS ERIGITUR PRO SYRIS
FOEDERATARUM CIVITATUM

CANADAE

 

Principis Apostolorum sublimi Nos in cathedra ex Dei ipsius voluntate collocati unum nimirum illud summo procuramus studio ut Ecclesiae catholicae vita et opera quam efficientissime regantur provehanturque ubique gentium pro ipsorum christifidelium commodo maiore spiritalique emolumento. Haec inter cotidiana Nostra consilia singularis quidem momenti ac ponderis sine dubitatione illa numerentur oportet quae ad Orientales spectant Ecclesias, quandoquidem ipsae Nobis merito sunt carissimae tam antiquitate quam venustate antiquarum traditionum ac sanctimoniae christianae speciminibus. Cum igitur Venerabilis Frater Noster Achilles S.R.E. Cardinalis Silvestrini Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praefectus, adnuente libenter Beatissimo Ignatio Antonio Hayek Patriarcha Antiocheno Syrorum una cum Synodo Episcoporum eiusdem Patriarchatus et consentientibus Praesidibus Coetus Episcoporum communitatum tum in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus tum in Canadae natione necnon Pontificiis Legatis quorum interfuit efflagitaverit ut Communitas fidelium ritus Antiocheni Syrorum in utraque memorata orbis prvincia degentium ad gradum eveheretur dignitatemque Eparchiae, Nos cunctis diligenter sane rebus ponderatis id respicientibus, admotis hisce precibus adsensi, confisi simul fore ut totum hoc consilium ac propositum maximam in hominum illorum aeternam cedant utilitatem, ex Nostra auctoritate Apostolica decernimus et edicimus posthac ut Eparchia pro christifidelibus in Americae Septentrionalis Civitatibus Foederatis necnon dicione Canadensi Ecclesiae Antiochenae Syrorum exsistat titulo hoc Dominae Nostrae Liberationis Novarcensis Syrorum nuncupanda, additis pariter iuribus atque obligationibus quae ad hanc attinent dignitatem et condicionem. Haec praeterea reliquaque singula secundum Codicis Orientalis praecepta plane temperentur. Ceterum, hanc tribuentes honestatem dilectae Communitati dilectionem similiter Nostram erga eandem palam testari concupiscimus, minime postmodum dubitantes quin omnes novae huius Eparchiae ministri ac fideles ex hac quidem re spiritalis vitae vehementiora percipiant incitamenta.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, pp. 343-344

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana