Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IELGAVENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN LETTONIA, IELGAVENSIS APPELLANDA

 

Apostolicum ministerium ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus quo facilius commodiusque hoc eveniat. Quocirca cum Venerabilis Frater Ioannes Bulis, Episcopus Liepaiensis, postulaverit ut propter hominum multitudinem in sua dicione degentium nova conderetur ecclesiastica circumscriptio, ipsius dioecesis quodam territorio distracto, favente quoque Venerabili Fratre Iusto Mullor Garcia, Archiepiscopo titulo Volsiniensi et in Lettonia Apostolico Nuntio, de Secretariae Status consilio, haec, Apostolica Nostra potestate usi, statuimus et decernimus: a dioecesi Liepaiensi decanatus seiungimus, scilicet Griva, Ilukste, Jekabpils, Skaistkalne, Jelgava, quibus nova dioecesis constituitur Ielgavensis appellanda, quae iisdem teminatur finibus quibus supra memorati decanatus simul sumpti. Novae dioecesis sedem in urbe Jelgava locamus, templumque ibidem situm idemque Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Ielgaviensis Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibis reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Rigensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Rigensis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensam episcopalem Liepaiensem pertinuerunt. Quod ad seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem, praescripta Congregationis de Institutione Catholica serventur.

Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curia Liepaiensi ad Curiam Ielgavensem tranferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Iustum Mullor Garcia legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 3, pp. 229-230

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana