Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ALTENSIS
QUETZALTENANGUENSIS-TOTONICAPENSIS*

IN GUATIMALA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
ALTENSIS, QUETZALTENANGUENSIS-TOTONICAPENSIS, CUIUS
 METROPOLITANA ECCLESSIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

De spirituali Christifidelium suorum bono solliciti, nuper sacrorum Antistites Conferentiae Episcoporum Guatimalae ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a Provincia Ecclesiastica Guatimalensi, quae multitudine civium ac numero suffraganearum dioecesium eminet, nova Provincia Ecclesiastica constitueretur, cui ecclesia Cathedralis ad hoc usque tempus Altensis nuncupata uti metropolitana Sedes daretur nova sumpta denominatione Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis. Nos quidem, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi et in eadem Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Apostolicae Nostrae potestatis, sequentia decernimus. Altensem episcopalem Sedem a metropolitico iure Ecclesiae Guatimalensis seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae evehimus nomine Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis, cui proinde iura ac privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam communis iuris fruuntur. Nova exinde Provincia Ecclesiastica constabit sane ex metropolitana Ecclesia eiusdem nominis et ex dioecesibus Sancti Marci in Guatimala, Sololensi, Quicensi et Gerontopolitana, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Guatimalensem spectantibus. Insuper Altensem, Quetzaltenanguensem-Totonicapensem pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholica Ecclesia sunt secundum canones Codicis Iuris Canonici ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis eundem cumulamus oneribusque obstringimus quibus illi etiam gravantur. Praeterea Venerabilem Fratrem Victorem Hugonem Martínez Contreras, hactenus Episcopum Altensem, ad archiepicsopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis quibus potiuntur alii per orbem Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis quibus illi itidem subiacent. Quae vero praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi, cum primum fas erit, sincerum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis. Iubemus denique omnia et singula hac Apostolica Constitutione decreta vim sortiri suam sive nunc sive in posterum, quibusvis rebus haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 611-612

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana