Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEYYATTINKARAËNSIS

IN INDIA MERIDIONALI NOVA CONDITUR DIOECESIS NEYYATTINKARAËNSIS

 

Ad aptius provehendum evangelizationis opus in India meridionali Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto eorum quorum interest, censuerunt ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, auctoritate haec decernimus. A Trivandrensi Latinorum dioecesi separamus partes orientales nuncupatas « Nedumangad Taluk » et « Neyyattinkara Taluk » excepta parte litoris « Padroado »; ex iisque novam constituimus dioecesim Neyyattinkaraënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Verapolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Neyyattinkara » atque templum inibi exstans, Deo in honorem Sanctae Mariae Conceptionis Immaculatae dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Maria Callistus Soosa Pakiam, Episcopus Trivandrensis Latinorum, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 838-839

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana